monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 2 > sectio 15 > csg75.695 > 21 > sectio > sectio 13 > sectio 1 > 5 > bnfGrec107.155 > sectio 20 > sectio 4 > sectio 20 > X. BOETHIO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) > 17 > sectio 19 > sectio 5 > 32 > 9 > sectio 11 > bnf10439.197 v > 28 > bnf9389.45 > sectio > csg75.270 > Lucas, 3 > XXXIIII. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg68.268 > sectio 16 > 30 > Deuteronomium, 21 > sectio 3 > 30 > sectio 26 > bnfGrec107.313 > 5 > III. CASSIODORO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (c. a. 507) > csg75.142 > 21
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XX.De schismate facto inter Orientales et Aegyptios propter Flavianum Antiochenum. <<<     >>> XXII.De morte Timothei Alexandrini et ordinatione Theophili.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXI.Quomodo Iustina Ambrosium fuerit persecuta, et de Gratiani nece et invasione Maximi.

1 Inter haec nuntiatur quia Gratianus dolo tyranni Maximi fuisset occisus. Andragatius enim dux Maximi, in lectica portatus, ut occideret Gratianum, huiusmodi opinionem misit in vulgus, quia uxor Gratiani suo viro festinaret occurrere in Lugduno Galliae civitate fluvium transeunti. Gratianus autem credens coniugem revera venire, quam nuper acceperat, non praecavit eius insidias, et veluti caecus in foveam, in manus hostis incurrit.
2 Dum ergo venisset Gratianus, quasi ad uxoris vehiculum, ex improviso exsiliens Andragatius, Gratianum callidus interemit. Mortuus ergo est consulatu Merobaudis et Saturnini [An. Dom. 383], anno imperii decimo quinto, vitae vigesimo et quarto. Hoc itaque facto, ad praesens contra Ambrosium ira Iustinae quievit. Porro Valentinianus, licet invitus, tempore necessitatis flexus, in Maximi consensit imperio.
3 Tunc Probus metuens Maximi potestatem, ab Italia in Illyricum venit, et in Thessalonica Macedoniae morabatur. [SOCRATES, lib. V, cap. 11, p. 270.]
4 Cumque audisset Maximus quae contra Ambrosium rursus magniloquum praedicatorem veritatis agerentur, scripsit Valentiniano, ut bellum quod agebatur contra Ecclesias solveretur: monens ut paternam non amitteret pietatem; adiecitque etiam minas belli; et nisi quiesceret, verba operibus adimpleret. Quamobrem sumens exercitum, venit Mediolanum, ubi tunc ille degebat.
5 Porro Valentinianus agnoscens eius invasionem, fugit in Illyricum, experimento cognoscens quae mala matris consilio sustineret. [THEODORETUS, lib. V, cap. 14, p. 217.]
6 Porro Theodosius audiens quae a Iustina fuerant gesta, et a tyranno scripta, fugienti Valentiniano rescripsit non esse mirandum si imperatori quidem terror, tyranno vero potestas accresceret dum imperator pietati rebellis exstitisset, tyrannus autem ei auxilia commodaret; et propterea ille quidem fugeret nudus, iste vero armaretur adversus nudum.
7 Tunc igitur Theodosius imperator in maxima sollicitudine constitutus contra tyrannum praeparabat exercitum, metuens ne quid etiam contra iuniorem Valentinianum insidiae tyrannicae praevalerent. Ea tempestate etiam legatio Persarum aderat, pacem petens. Quo tempore filius quoque Honorius ei natus est de uxore Placilla, consulatu Richomeri et Clearchi [An. Dom. 384], nona die Septembris mensis: quo consulatu Agelius quoque Novatianorum episcopus est defunctus. [SOCRATES, lib. V, cap. 12, p. 271.]
Cassiodorus HOME

bav824.263 bnf1603.184

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik